Paradisum Amissam, Lib. II

A poem by William Cowper

Quales aerii montis de vertice nubes
Cum surgunt, et jam Boreae tumida ora quierunt,
Caelum hilares abdit spissa caligine vultus,
Nimbosumque nives aut imbres cogitat aether:
Tum si jucundo tandem sol prodeat ore,
Et croceo montes et pascua lumine tingat,
Gaudent omnia, aves mulcent concentibus agros,
Balatuque ovium colles vallesque resultant.

Reader Comments

Tell us what you think of 'Paradisum Amissam, Lib. II ' by William Cowper

comments powered by Disqus

Home | Search | About this website | Contact | Privacy Policy