On The Gunpowder Plot.

A poem by William Cowper

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos
Ausus es infandum perfide Fauxe nefas,
Fallor? an & mitis voluisti ex parte videri,
Et pensare mala cum pietate scelus;
Scilicet hos alti missurus ad atria caeli,
Sulphureo curru flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis
Liquit Jordanios turbine raptus agros.


Another on the Same.

Siccine tentasti caelo donasse Jacobum
Quae septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedus in caelum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut alia quemque adjuveris arte,
Crede mihi, caeli vix bene scandet iter.


Another on the Same.

Purgatorem animae derisit Jacobus ignem,
Et sine quo superum non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona
Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne,
Supplicium spreta relligione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad aethereas umbra perusta plagas.


Another on the Same.

Quem modo Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnarat Taenarioque sinu,
Hunc vice mutata jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.


On the Inventor of Gunpowder.

Praise in old time the sage Prometheus won,
Who stole ethereal radiance from the sun;
But greater he, whose bold invention strove
To emulate the fiery bolts of Jove.

Reader Comments

Tell us what you think of 'On The Gunpowder Plot.' by William Cowper

comments powered by Disqus

Home | Search | About this website | Contact | Privacy Policy