On the Fifth of November. - Anno Aetates 17.

A poem by John Milton

Am pius extrema veniens Jacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque sedebat
In solio, occultique doli securus & hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros;
Hic tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat & invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Nocte sub illuni, & somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus & urbes
Cinctus caeruleae fumanti turbine flammae.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Aequore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia saecula Troiae.
At simul hanc opibusque & festa pace beatam
Aspicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia sulphur.
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Aetna
Efflat tabifico monstrosus ab ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta,
Hactenus; & piceis liquido natat aere pennis;
Qua volat, adversi praecursant agmine venti,
Densantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.
Jamque pruinosas velox superaverat alpes,
Et tenet Ausoniae fines, a parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, praeeunt summisso poplite reges,
Et mendicantum series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitoesque canentum
Saepe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Cithaeron.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Praecipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchaetemque ferocem,
Atque Acherontaeo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius haeres
Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Praedatorque hominum falsa sub imagine tectus
Astitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum,
Dum cathedram venerande tuam, diadmaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni;
Surge, age, surge piger, Latius quem Caesar adorat,
Cui reserata patet convexi janua caeli,
Turgentes animos, & fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicae possit custodia clavis;
Et memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite Pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quaelibet haereticis disponere retia fas est;
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Aedibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscumque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone, quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae.
Perculsosque metu subito, cas£mque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Maestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae
Nocturnos visus, & somnia grata revolvens.
Est locus aeterna septus caligine noctis
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotaeque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter caementa jacent praeruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, & trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viae moriendi mille videntur
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus & sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque sequente per antrum
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, & retro lumina vortunt,
Hos pugiles Romae per saecula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit aequor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo;
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter satrapae, scelerata propago
Et quotquot fidei caluere cupidine verae
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupide paruere gemelli.
Interea longo flectens curvamine caelos
Despicit aetherea dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversae ridet conamina turbae,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.
Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra
Fertilis Europe, & spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famae
Aerea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossae
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestrae,
Amplaque per tenues translucent atria muros;
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis aestivum coeli petit ardua culmen
Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot Aristoride servator inique juvencae
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia saepe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli.
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus aequa.
Te Deus aeternos motu qui temperat ignes,
Fulmine praemisso alloquitur, terraque tremente:
Fama siles? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero caedes meditata Jacobo:
Nec plura, illa statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas,
Induit & variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres praevertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, & detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula caecis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellae,
Effaetique senes pariter, tanteaeque ruinae
Sensus ad aetatem subito penetraverat omnem
Attamen interea populi miserescit ab alto
Aethereus pater, & crudelibus obstitit ausis
Papicolum; capti poenas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, & grati solvuntur honores;
Compita laeta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Null Dies toto occurrit celebratior anno.

Reader Comments

Tell us what you think of 'On the Fifth of November. - Anno Aetates 17.' by John Milton

comments powered by Disqus

Home | Search | About this website | Contact | Privacy Policy